Transcripción mejorada
157
Nulla probabilitas, sive intrinseca, sive extrinseca, obstat quin corrigatur quacumque propositio contra Religionem et fidem, sive directe, sive indirecte; immo nulla veritas, si ex tali veritate sequatur Religionis contemptus, damnum, scandala et periculum animarum.
Quando liber vel sententia interdicitur, non censetur esse improbabilis, sed neque esse probabilis; sed iussa manere in gradu probabilitatis, in quo antea, ob bonum publicum vel privatum, nec dictari nec defendi praecipitur. Aliqua enim non solum dubia, sed etiam [ilegible], ex [ilegible], utiliter ignorantur. Hae sunt opiniones nonnullae, etiam certae, quae essent pernitiosae Reipublicae, si permitterentur dictari. Et ne multis te onerem, Biblia ipsa vulgaris ob oculos pono; non ideo erunt falsa, quod in linguam vernaculam transferantur; et nihilominus interdicuntur, quod multi veritate abutuntur. Ergo, quia potest [ilegible] doctrina bona esse pernitiosa per accidens, dedit suis Cardinalibus auctoritatem Pontifex, non solum cavendi malam doctrinam, sed etiam bonam, si per accidens pernitiosa credatur.
Quando aliqua sententia a Dominis Cardinalibus condemnatur, practice damnatur. Propositio sic damnata non per hoc transit in haeresim, sed perdit omnem extrinsecam auctoritatem et redditur improbabilis practice. Quid si condemnetur tamquam haeretica? Tunc vi huius condemnationis non fiet haeretica, quae antea non esset haeretica; sed quae antea erat haeretica, hac condemnatione declarabitur esse haeretica. In hoc et similibus casibus habent Inquisitores auctoritatem interdicendi, praecipiendi, adiurandi; et subditi tenentur in conscientia obedire et sincere iurare.
Transcripción original
157
Nulla pr abilitas, siue intrinseca, siù est extrinuera
obstat, quin corrigatur, qua cumque propositio con-
tra Religionem, et fidem, sive dizesti, sine
indirectè = immo nulla Veritas si extali Veri-
tate sequatur Religionis Contemptus, dannum
Scandalis et periculum animarum.
Duando Liber, vel, sententia interdicitur, non acezitur
Cesse improbabilis, sed neque esse probabilis; sed iussa
manere in gradu probabilitatis, in quo antea, ob bonum
Hic doctrina dominitur publicum, vel, privatum, nec dictari, nec defendi præ
cipitur. Aliqua enim non solum dubia, sed inter du
Verogliter, et literaliter
ex Caramiste in sua kerta, utiliter ignorantur. Heg sunt opiniones nonnullae,
bellorum fundamenta
etiam certæ, quæ essent pernitiosæ Reipublicæ, si per-
part. 1. pag. 37.
miterentur dictari - et ne multis te onerem, Biblia
quando liber.
ipsa vulgaris ob oculos pono; non ideo erunt falsa, quod
in linguam Vernaculam transferantur: et nihilominus
interdicuntur, quod multi veritate abutuntur. Ergo, quia
potest solet que doctrina bona esse pernitiosa peraccidens
dedit suis Cardinalibus authoritatem Pontifex, non solum
Cauendi malam doctrinam, sed etiam bonam, si per accidens
pernitiosa credatur.
Quando aliqua Sententia a Dominis Cardinalibus condam
natur, practice damnatur. Propositio sic damnata non
per transit in hęresim, sed perdit omnem extunsecam
authoritatem, et redditur improbabilis practicê. Quid si
condemnetur tanquam hęretica? Tunc vi huius condemna-
tionis non fiet hęretica: quae antea non esset hąretica : sed
quae antea erat si gretica, hac condemnatione declarabitur
esse hęreticam = in hoc, et similibus casibus habent Inquisi-
toris authoritatem interdicendi, præcipiendi, adiurandi: et
Subditi tenentur in concientia obedire et sincere iurare.
Traducción
157
Ninguna probabilidad, ya sea intrínseca o extrínseca, impide que sea corregida cualquier proposición contra la Religión y la fe, ya sea directa o indirectamente; más aún, ninguna verdad, si de tal verdad se siguen el desprecio de la Religión, el daño, los escándalos y el peligro de las almas.
Cuando se prohíbe un libro o una sentencia, no se considera por ello que sea improbable, pero tampoco que sea probable; se ordena que permanezca en el grado de probabilidad en que se encontraba antes, aunque, por el bien público o privado, se prohíba dictarla o defenderla. Algunas cosas, en efecto, no solamente dudosas, sino también [ilegible], se ignoran provechosamente a partir de [ilegible]. Estas son algunas opiniones, incluso ciertas, que serían perjudiciales para la República si se permitiera enseñarlas. Y para no alargarte demasiado, pongo ante tus ojos la misma Biblia en lengua vulgar; no por eso será falsa por traducirse a la lengua vernácula; y, sin embargo, se prohíbe porque muchos abusan de la verdad. Por tanto, puesto que una doctrina buena puede resultar perjudicial accidentalmente, el Pontífice concedió a sus Cardenales autoridad no solo para precaverse de la mala doctrina, sino también de la buena, si se considera perjudicial por accidente.
Cuando alguna sentencia es condenada por los Señores Cardenales, queda prácticamente condenada. Una proposición así condenada no se convierte por ello en herejía, sino que pierde toda autoridad extrínseca y se vuelve prácticamente improbable. ¿Qué ocurre si es condenada como herética? Entonces, por fuerza de esta condena, no se hará herética una proposición que antes no era herética; pero la que antes era herética será declarada herética mediante esta condena. En este y en casos semejantes, los Inquisidores tienen autoridad para prohibir, ordenar y conjurar; y los súbditos están obligados en conciencia a obedecer y a jurar sinceramente.
Temas
Censura religiosa; Prohibición de libros; Condena de proposiciones; Herejía; Autoridad de los cardenales; Inquisición; Obediencia de los súbditos
Personajes
Pontífice; Señores Cardenales; Inquisidores